• Nenhum resultado encontrado

Ars Amatoria

No documento VIRGÍLIO. Eclogae. Bucólica 1 (páginas 26-34)

(1. 1-4) Arte de amar

Siquis in hoc artem populo non nouit amandi, hoc legat et lecto carmine doctus amet.

Arte citae ueloque rates remoque mouentur, arte leuis currus. Arte regendus Amor.

(1. 341-350) A mulher e os jogos de sedução

Omnia feminea sunt ista libidine mota;

acrior est nostra plusque furoris habet.

Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas.

Vix erit e multis, quae neget, una tibi.

Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae. 345 Vt iam fallaris, tuta repulsa tua est.

Sed cur fallaris, cum sit noua grata uoluptas, et capiant animos plus aliena suis?

Fertilior seges est alienis semper in agris,

uicinumque pecus grandius uber habet. 350

(2. 561-592) Marte e Vénus – uma paixão proibida

Fabula narratur toto notissima caelo

Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.

Mars pater insano Veneris turbatus amore de duce terribili factus amator erat,

nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est) 565 rustica Gradiuo difficilisque fuit.

A! quotiens lasciua pedes risisse mariti dicitur et duras igne uel arte manus!

Marte palam simul est Vulcanum imitata. Decebat,

multaque cum forma gratia mixta fuit. 570 Sed bene concubitus primo celare solebant;

plena uerecundi culpa pudoris erat;

indicio Solis (quis Solem fallere possit?) cognita Vulcano coniugis acta suae.

Quam mala, Sol, exempla moues! Pete munus ab ipsa; 575 et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.

Mulciber obscuros lecto circaque superque disponit laqueos; lumina fallit opus.

Fingit iter Lemnum; ueniunt ad foedus amantes;

impliciti laqueis nudus uterque iacent. 580 Conuocat ille deos; praebent spectacula capti;

uix lacrimas Venerem continuisse putant;

non uultus texisse suos, non denique possunt partibus obscenis opposuisse manus.

Hic aliquis ridens: « In me, fortissime Mauors, 585 si tibi sunt oneri, uincula transfer » ait.

Vix precibus, Neptune, tuis captiua resoluit

corpora; Mars Threcen occupat, illa Paphum.

Hoc tibi perfecto, Vulcane, quod ante legebant,

liberius faciunt, et pudor omnis abest; 590 saepe tamen demens stulte fecisse fateris

teque ferunt artis paenituisse tuae.

Metamorphoses

(1. 76-88) A origem do homem

Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset.

Natus homo est; siue hunc diuino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo,

siue recens tellus seductaque nuper ab alto 80 aethere cognati retinebat semina caeli;

quam satus Iapeto mixtam pluuialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum;

pronaque cum spectent animalia cetera terram,

os homini sublime dedit caelumque tueri 85 iussit et erectos ad sidera tollere uultus.

Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conuersa figuras.

(1. 89-150)

O mito das Quatro Idades

Aurea prima sata est aetas, quae uindice nullo,

sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. 90 Poena metusque aberant nec uerba minantia fixo

aere legebantur, nec supplex turba timebat iudicis ora sui, sed erant sine uindice tuti.

Nondum caesa suis, peregrinum ut uiseret orbem,

montibus in liquidas pinus descenderat undas 95 nullaque mortales praeter sua litora norant.

Nondum praecipites cingebant oppida fossae;

non tuba directi, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erat; sine militis usu

mollia securae peragebant otia gentes. 100 Ipsa quoque immunis rastroque intacta nec ullis

saucia uomeribus per se dabat omnia tellus;

contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant

cornaque et in duris haerentia mora rubetis 105 et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.

Ver erat aeternum placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.

Mox etiam fruges tellus inarata ferebat

nec renouatus ager grauidis canebat aristis; 110 flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant

fIauaque de uiridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, sub Ioue mundus erat, subiit argentea proles,

auro deterior, fuluo pretiosior aere. 115 Iuppiter antiqui contraxit tempora ueris

perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos et breue uer spatiis exegit quattuor annum.

Tum primum siccis aer feruoribus ustus

canduit et uentis glacies adstricta pependit. 120 Tum primum subiere domos; domus antra fuerunt

et densi frutices et uinctae cortice uirgae.

Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt pressique iugo gemuere iuuenci.

Tertia post illam successit aenea proles, 125 saeuior ingeniis et ad horrida promptior arma,

non scelerata tamen. De duro est ultima ferro;

protinus inrupit uenae peioris in aeuum omne nefas; fugere pudor uerumque fidesque,

in quorum subiere locum fraudesque dolique 130

insidiaeque et uis et amor sceleratus habendi.

Vela dabat uentis neque adhuc bene nouerat illos nauita quaeque diu steterant in montibus altis fluctibus ignotis insultauere carinae

communemque prius, ceu lumina solis et auras, 135 cautus humum longo signauit limite mensor.

Nec tantum segetes alimentaque debita diues poscebatur humus; sed itum est in uiscera terrae quasque recondiderat Stygiisque admouerat umbris

effodiuntur opes, inritamenta malorum. 140 Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum

prodierat; prodit bellum, quod pugnat utroque sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

Viuitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus,

non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. 145 Imminet exitio uir coniugis, illa mariti;

lurida terribiles miscent aconita nouercae;

filius ante diem patrios inquirit in annos.

Victa iacet pietas et uirgo caede madentis,

ultima caelestum, terras Astraea reliquit. 150

(4. 55-166) Píramo e Tisbe - um amor eterno

« Pyramus et Thisbe, iuuenum pulcherrimus alter, 55 altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,

contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.

Notitiam primosque gradus uicinia fecit;

tempore creuit amor; taedae quoque iure coissent, 60 sed uetuere patres; quod non potuere uetare,

ex aequo captis ardebant mentibus ambo.

Conscius omnis abest; nutu signisque locuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.

Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, 65 cum fieret, paries domui communis utrique.

Id uitium, nulli per saecula longa notatum (quid non sentit amor?), primi uidistis, amantes, et uocis fecistis iter; tutaeque per illud

murmure blanditiae minimo transire solebant. 70 Saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,

inque uices fuerat captatus anhelitus oris:

« Inuide » dicebant « paries, quid amantibus obstas?

Quantum erat ut sineres toto nos corpore iungi,

aut, hoc si nimium est, uel ad oscula danda pateres? 75 Nec sumus ingrati; tibi nos debere fatemur

quod datus est uerbis ad amicas transitus auris.»

Talia diuersa nequiquam sede locuti sub noctem dixere uale, partique dedere

oscula quisque suae non peruenientia contra. 80 Postera nocturnos aurora remouerat ignes

solque pruinosas radiis siccauerat herbas;

ad solitum coiere locum. Tum murmure paruo multa prius questi, statuunt ut nocte silenti

fallere custodes foribusque excedere temptent 85 cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant;

neue sit errandum lato spatiantibus aruo, conueniant ad busta Nini lateantque sub umbra arboris; arbor ibi niueis uberrima pomis,

ardua morus, erat, gelido contermina fonti. 90 Pacta placent; et lux, tarde discedere uisa,

praecipitatur aquis et aquis nox exit ab isdem.

Callida per tenebras, uersato cardine, Thisbe egreditur fallitque suos adopertaque uultum

peruenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit; 95 audacem faciebat amor. Venit ecce recenti

caede leaena boum spumantis oblita rictus, depositura sitim uicini fontis in unda.

Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe

uidit et obscurum timido pede fugit in antrum; 100 dumque fugit, tergo uelamina lapsa reliquit.

Vt lea saeua sitim multa compescuit unda, dum redit in siluas, inuentos forte sine ipsa ore cruentato tenues laniauit amictus.

Serius egressus uestigia uidit in alto 105 puluere certa ferae totoque expalluit ore

Pyramus; ut uero uestem quoque sanguine tinctam repperit: « Vna duos » inquit « nox perdet amantes;

e quibus illa fuit longa dignissima uita,

nostra nocens anima est; ego te, miseranda, peremi. 110 In loca plena metus qui iussi nocte uenires

nec prior huc ueni. Nostrum diuellite corpus et scelerata fero consumite uiscera morsu, o quicumque sub hac habitatis rupe, leones.

Sed timidi est optare necem.» Velamina Thisbes 115 tollit et ad pactae secum fert arboris umbram

utque dedit notae lacrimas, dedit oscula uesti:

«Accipe nunc » inquit « nostri quoque sanguinis haustus.»

Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,

nec mora, feruenti moriens e uulnere traxit 120 et iacuit resupinus humo; cruor emicat alte,

non aliter quam cum uitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.

Arborei fetus aspergine caedis in atram 125 uertuntur faciem madefactaque sanguine radix

purpureo tingit pendentia mora colore.

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit iuuenemque oculis animique requirit

quantaque uitarit narrare pericula gestit; 130 utque locum et uisa cognoscit in arbore formam,

sic facit incertam pomi color; haeret, an haec sit.

Dum dubitat, tremebunda uidet pulsare cruentum membra solum retroque pedem tulit oraque buxo

pallidiora gerens, exhorruit aequoris instar, 135 quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.

Sed postquam remorata suos cognouit amores, percutit indignos claro plangore lacertos et laniata comas amplexaque corpus amatum

uulnera suppleuit lacrimis fletumque cruori 140 miscuit et gelidis in uultibus oscula figens:

« Pyrame » clamauit « quis te mihi casus ademit?

Pyrame, responde; tua te carissima Thisbe nominat; exaudi uultusque attolle iacentis.»

Ad nomen Thisbes oculos a morte grauatos 145 Pyramus erexit uisaque recondidit illa.

Quae postquam uestemque suam cognouit et ense uidit ebur uacuum: « Tua te manus » inquit « amorque perdidit, infelix! Est et mihi fortis in unum

hoc manus, est et amor; dabit hic in uulnera uires. 150 Persequar extinctum letique miserrima dicar

causa comesque tui; quique a me morte reuelli.

Heu! sola poteras, poteris nec morte reuelli.

Hoc tamen amborum uerbis estote rogati,

o multum miseri, meus illiusque parentes, 155 ut quos certus amor, quos hora nouissima iunxit,

componi tumulo non inuideatis eodem.

At tu, quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius, mox es tectura duorum,

signa tene caedis pullosque et luctibus aptos 160 semper habe fetus, gemini monumenta cruoris.

Dixit et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.

Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes:

nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, 165 quodque rogis superest, una requiescit in urna.

Tristia

(3.3) Lamentações de um exilado

No documento VIRGÍLIO. Eclogae. Bucólica 1 (páginas 26-34)

Documentos relacionados