• Nenhum resultado encontrado

EPITOMES ASTRONOMIAE

COPERNICANAE

LIBER QUARTUS.

THEORICAE DOCTRINAE PRIMUS.

DE PARTIUM MUNDANARUM SITU, ORDINE ET MOTU, SEU

DE

' SYSTEMATE MUNDANO.

Quodnam est subjectum doctrinae theoricae? Motus planetarum proprii, quos motus secundos appellamus, et planetas, secunda mobilia.

Quo respectu dicis motus planetarum proprios? 1. Quia communis ille tam planetarum quam fixarum adeoque totius mundi motus apparens diurnus, de quo doctrina sphaerica, ab ortu quidem in occasum tendere videtur, planetarum vero singulorum singuli motus longe tardiores in contrarium, ab occasu in ortum tendunt : itaque certum est , hos ab illo communi motu mundi , de quo hactenus egimus, dependere non posse, sed planetis ipsis attribuendos et sic planetarum in genere proprios esse.

2. Etsi vero in his motibus propriis singulorum ab oceasu in ortum inest etianinum commune aliquid, non diurnum sed annuum, quod adventitium est et a visu solo praeter ipsius rei veritatem causam trahit; quodque interdum planetas in motu suo proprio retrocedere facit ad speciem, ab ortu sc. in occasum, quia tamen hoc commune in singulorum illorum planetarum singulas periodos ita implicatur varieque transformatur, ut primo intuitu discerni non possit, quidnam omnibus commune, quid cuique proprium, ideo totus ille compositus cujusque planetae motus, ut is in oculos

incurrit, dicitur etiam in specie proprius illius planetae; praesertim cum commune illud multorum non ab illo communi motu primo totius mundi, sed a proprio motu unius planetae originem habeat.

Quot sunt partes doctrinae theoricae? Supra libro primo fol. 126. divisa est tota doctrina in partes tres proprias: primam de principiis, ex quibus motus secundos Copernicus demonstrat (materia libri IV.), secundam de instrumentis manuariis, quibus hi motus subjiciuntur oculis, scil. de orbibus eccentrids et similibus (materia libri V.), tertiam de ipsis singulorum planetarum motibus apparentibus et junctorum inter se communibus accidentibus (materia libri VI.) et in quartam, communem doctrinae sphaericae et theoricae, de motu octavae sphaerae apparenti (materia libri VII.).

Quae sunt hypotheses seu principia, quibus astronomia Copernicana salvat apparentias in motibus planetarum propriis? Haec sunt potissimum: 1. Solem in centro sphaerae fixarum (vel quasi) collocatum esse, immobilem loco. 2. Planetas singulos moveri re vera circa Solem in singulis systematibus, quae ex pluribus circulis perfectis, aequabilissimo motu conversis, componantur. 3. Tellurem esse unum ex planetis, sic ut orbem inter orbes Martis et Veneris medium annuo motu circa Solem describat. 4. Proportionem orbis hujus, collati ad diametrum sphaerae fixarum, esse inscusibilem adeoque immensae similem. 5. Sphaeram Lunae ordinari circa Terram ut centrum suum, sic ut motus annuus circa Solem (et sic de loco in locum) toti sphaerae Lunae cum Teliure communis sit.

Censes tu, retinenda esse principia ista in hac Epitome? Cum astronomia duos fines habeat, salvare apparentias et contemplari genuinam formam aedificii mundani, de quibus actum est libro I. folio 119 s., ad primum quidem finem non est opus omnibus hisce principiis, scd possunt aliqua mutari, aliqua omitti, secundum etiam necessario est emendandum; ad alterum finem etsi necessaria sunt pleraque, nondum tamen ista sufficiunt.

Quaenam horum principiorum possunt mutari vel omitti salvis apparentiis? Tycho Braheus demonstrat apparentias, mutato primo et tertio: Terram enim ipse cum veteribus collocat in centro mundi immobilem, Solem vero, qui centrum et ipsi est orbium quinque planetariorum, cum ipso systemate sphaerarum omnium facit annuo communi motu circumire circa Terram, dum interim in hoc communi systemate quilibet planeta suos proprios motus conficit. Quartum vero idem penitus omittit, fixarum sphaeram non multo majorem exhibens, quam est sphaera Saturni.

Quae vicissim loco secundi principii substituis, et quae insuper addis ad genuinam formam mundani domicilii, seu naturae coeli pertinentia? Etsi planetis singulis singuli relinquendi sunt molus veri, attamen hos motus ipsi moventur non se ipsis nec per conversionem sphaerarum, quae solidae nullae sunt, scd Sol in centro mundi, conversus circa corporis sui centrum et axem, hac sui conversione fit planetis singulis causa circumeundi. Amplius, etsi planetac re vera fiunt a Solis centro eccentrici, non sunt tamen aliqui circuli minutiores, epicycli dicti, qui conversione sui variont haec intervalla planetae et Solis, sed ipsa planetarum corpora vi insita praebent occasionem huic variationi.

Quae igitur erit materia libri quartV^ Continebit liber iste IV. Ipsissiniam physicam coelestem, scu formam et rationes operis mundani causasque jrenuinas motuum. Kt hoc erit illud primarium astronomi munus, de quo lib. I. pag. 120 8., scil. demonstratio hypolhesium suarum.

Recense libri IV. partes primarias. Partes libri IV. potissimum tres erunt: Prima de corporibus ipsis, secunda dc corporum illorum motibus, tertia de motuum accidentibus realibus.

Prima enim docebit conformationcm totius universi, distinctionem ejus in partes seu regiones praecipuas, hjcum Solis in ejus ccntro; numerum, magnitudinem et ordincm seu situm sphaerarum planelariarum; denique proportionem inter se omnium raundi corporura. Secunda tradct rcvolutionem Solis circa suum axera ejusque effectum in circuraagendis planetis, causas proportionis inter se motuum, hoc est temporum periodicorum; immobilitatem centri Solis, motum annuum centri Telluris circa Solem; revolutionem Telluris circa suum axem ejusque effectum in circumagenda Luna; adjumenta movendae Lunae ex lumine Solis, et quae sint causae proportionum inter diem, mensem et annum. Tertia causas aperiet inaequalitatis triplicis, altitudinis, longitudinis, latitudinis, in planetis singulis, et quomodo inaequalitates istae in Luna, vi illuminationis ex Sole, duplicentur.

I. De partibus mundi praecipuis.

Quam censes esse dispositionem partium mundi praecipuarum? Copernici philosophia partes mundi praecipuas adnumerat distinctis figurae mundanae regionibus. Cum enim in sphaerico, Dei creatoris imagine mundique archetypo (ut primo libro

probatum), tres sint regiones, trium S. S. Trinitatis personarum symbola, centrum Patris, superficies Filii et intermedium Spiritus sancti: totidem etiara praecipuae mundi partes sunt factae, singulae in plagis sphaerici singulis, Sol in centro, fixarum sphaera in superficie, planetarum denique systema in regione inter Solem et fixas intermedia.

Putabam ego , praecipuas mundi partes esse numerandas Coelum et Terram. Equidem nobis Telluris incolis, visus noster partes alias magis notabiles, ut libro prirao fol. 122 s. dictum, nequit ostendere, cum alteram pedibus calcemus, altera tegamur, ambae communi horizontis limbo commissae et conglutinatae esse videantur, instar palatii, in quo stellae, nubes, aves, horao et varia aniraantium terrestrium genera sint inclusa. At cum nos in disciplina verseraur, quae rerum causas aperit, visus deceptioncs discutit, mentem altius ultraque visus metas evehit, nemini mirum esse dcbct, visum a ratione, discipulum a magistro novi quid discere, quod ignorabat prius: Terram scilicet, per se solitarie consideratam, non inter mundi magni partes primarias habendam, sed uni primariarum, sc. planetariae regioni seu mundo raobili accensendam et in eo principii quandam rationem obtinere. Solem vicissim e nuraero stellarum secretum, pro una ex praccipuis totius universi partibus constituendum. Loquor autem jam de Terra, quatenus est pars aedificii mundani, non vero de dignitate dominatricis creaturae, quae illam inhabitat.

Quibus inter se proprietatibus distinguis tria haec magni mundi membra? Mundi perfectio consistit in luce, calore, motu et harmonia motuum, quae sunt analoga facultatibus animae, lux sensitivae, calor vitali et naturali, motus animali, harmonia rationah. Et in luce quidem mundi consistit ornatus, in calore vita et vegetatio, in motu quaedam quasi actio, in harmoniis contemplatio, in qua Aristoteles ponit beatitudinem. Jara cum ad omnem affectionem tria necessario concurrant, causa a qua, subjectum in quo, et forma sub qua: Sol igitur per omnes dictas affectiones raundi vicem sustinet efficientis, fixarum regio vicem formantis, continentis et terminantis, intermedium vicem subjecti, pro natura cujusque affectionis. Omnibus igitur his modis Sol fit totius mundi corpus praecipuum.

Nam quod lucem attinet, ea cum Sol ipse pulcherrimus est et quidam veluti oculus mundi, tum vero mundi reliqui corpora ipse ut fons lucis aut clarissima fax illuminat, pingit, exornat. Intermedium non ipsum est lucidum, sed pellucidum et perspicuum et rivus, per quem dispensatur lux a suo fonte, suntque in eo globi et creaturae, quibus lux Solis infunditur et qui ea fruuntur. Fixarum sphaera vicem praestat

alvei, in quo decurrat lioc lucis llumen, estque quidam veluti paries opacus et illuminatus, lucem Solis repercutiens et conduplicans: rectissime laternae comparaveris, quae ventos arcet. Sic in animalibus cerebrum, sedcs sensitivae facultatis, toti animali sensus omnes communicat, et actu sensus communis causatur illorum sensuum omnium praesentiam, eos veluti excitans et vigilare jubens. Et aliter: in hac comparatione Sol sese habet instar ipsius sensus communis, globi in intermedio instar organorum sensoriorum, lixae instar objectorum sensilium.

Quoad calorem, Sol focus mundi est, ad hunc focum globi in intermedio scse calefaciunt; fixarum sphaera continct calorem, ne diffluat, veluti quidam mundi paries, pellis aut vestis, ut Psalmi Davidici flosculis utar. Sol ignis est, ut Pythagoraei dixere, vel lapis seu massa candens ut Democritus, fixarum sphaera glacies est seu sphaera crystallina, comparate loquendo. Quodsi non creaturarum tantum terrestrium, sed etiam totius aurae aethereae per universam mundi amplitudinem est aliqua facultas vegetans, cujus conjecturam praebent nobis cum manifesta Solis energia calefaciendi, tum contemplationes physicae de cometarum ortu; eam credibile est radicatam esse in Sole velut in corde raundi indeque remigio lucis una cum calore excurrere in hoc amplissimum mundi spatium, ad eum modum, quo in animalibus sedes caloris et facultatis vitalis est in corde , vegetabilis in epate, unde per spirituum commercia facultates hae excurrunt in reliqua etiam corporis membra; fixarum hic regio, stans undique ex opposito, vegetationem hanc adjuvat, calorem concentrans, ut loquuntur, veluti quaedam mundi cutis.

Quoad motum, Sol est prima causa motus planetarum universi primusque motor, etiam ratione sui corporis. In intermedio spatiantur mobilia, globi scilicet planetarum; fixarum reglo praestat mobiiibus locum et basin quandam, cui velut innitantur rftobilia, et cujus per se immobilis comparatione motus intelligatur fieri. Sic in animalibus cerebellura est sedes facultatis motricis, corpus ejusque membra sunt id quod movetur; Terra corpori animali, corpus brachio vel capiti, brachium digito est basis, super qua ut iramobili motus liat cujusque partis.

Denique quoad harmoniam motuum, Sol illum locum obtinet, in quo

solo planetarura motus faciunt apparentiam quantitatum harmonice contemperatarum, planetae ipsi, discurrentes in intermedio, subjectura exhibent seu terminos, in quibus consistunt harraoniae; fixarura sphaera seu zodiacus circulus cxhibet mensuras, ex quibus quantitas motuura apparentium cognoscitur. Sic etiam in homine

intellectus est, qui abstrahit universalia formatque et numeros et proportioncs, ut quae non sunt extra intellectura; individua vero, per sensus intro recepta, sunt fundamentum universalium, individuae et discretae iinitates, numerorum , termini reales, proportionura; meraoria denique quibusdam veluti loculis quantitatura et temporum, ad quoddam instar sphaerae fixarum distincta, est penus et repositorium sensionum. Et araplius, de sensionibus nuspiam fit judicium nisi in cerebro, nuspiam oritur affectus laetitiae ex perceptione sensuali nisi in corde.

Respondet igitur nutricationi animalium et plantarura dicta vegetatio, rcspondet vitali facultati calcfactio, animali raotus , scnsitivae lux, rationali harmonia. Quare optimo jure Sol cor mundi habetur vitaeque et rationis sedes et primariorum triura raundi membrorum praecipuum; suntque vera encomia sensu philosophico, cura poetae regem astrorum, Sidonii vero et Chaldei et Persae (proprietate linguae, quae etiam in teutonismo cernitur) reginam coeli, Platonici vero regem ignis intellectualis celebrant.

Non satis apte videntur respondere tria haec mundi membra tribus superficiei sphaericae regionibus, cum centrum sit punctum, Sol vero corpus; sic superficies extima intelligitur esse continua, fixarum regio non collucet tota, sed passim lucidis punctis ab invicem discretis est consita; denique intermedium in sphaerico totum explet spatium, at in mundo, quod est inter Solem et fixas, non omne videtur in motu constitui, Equidem hoc ipsum indicat responsum trium mundi partium aptissimum. Cum enim punetum alipus, quod est in centro, defecerit ab indivisibilitate centri: par erat, ut etiam sphaera fixarum a continuitate supcrficiei sphacricae deficeret inque fixarum innumerabilium minutissima puneta dehisceret, ipsum denique intermedium non omno occuparetur a motu et ceteris aftectionibus, nec plane perspicuum, sed paulo densius esset, quippe quod omnino vacuum esse non potuit, sed aliquo corpore implendum erat.

Suntne orbes solidi, in quibus vehuntur planetae, iisque interjecta intervalla, vacua orbibus? Solidos orbes tribus rationibus refellit Tycho Braheus: una est a motu cometarum, altera a lumine irrefraeto, tertia a proportione orbium. Nam si solidi essent orbes, cometae non cernerentur ex uno orbe in alium trajicere, impedirentur enim a soliditate; at trajiciunt ex uno in alium, ut demonstravit Braheus. A lumine porro sie: cum sint orbes eccentrici et Terra ejusque superficies, in qua ocuH, non sita sit in ipso centro cujusque orbis, ergo si solidi essent orbes, densiores nimirum quam illa limpidissima aura aetherea, tunc radii stellarum refracti ad aerem nostrum pervenirent, ut docet optica, itaque planeta irregularitcr appareret et quasi in locis longe aliis, quam

quae ab astrojiomo praedici possent. Terlia ratio est ipsius Brahei accommodata principiis: testantur ilhi, uf et Copernicana, Martem fieri quandoque propiorem Terris, quam est Sol; hanc vero permutationem non potuit Braheus credere possibilem, si solidi sint orbes, cum Martis orbis deberet intersecare orbem Solis.

Quid igitur est in illis planetarum regionibus praeter planetas? Nihil nisi aura aetherea, tam orbium quam intervallorum communis, limpidissima illa et cedens mobilibus haud minus expedite, quam cedit illa luminibus Solis et stellarum, ut ad nos delabi possint.

Si est aura, erit corpus materiatum, habens densitatem: resislet igitur ejus materia mobilibus nonnihil. Immo illa aura aetherea tenuior est hoc nostro aere, etiam cum purissimus est, immenso propemodum intervallo. Quomodo hoc probas ? Ex optica per refractiones : nam noster aer aetheri contiguus refractionem causatur 30 circiter minutorum. Aqua vero, aeri contigua, 48 graduum circiter: unde quodammodo constat proportio densitatis aquae ad aerem , aeris ad aetherem , multiplicatione cubica. Nam 30' continentur in 48^ propemodum centies, quod est in quadratis decies millies, in cubis decies centies millies. Toties igitur tenuior est aer aqua, aether aere.

Est tamen materia aetheris non plane nulla: adhuc igitur ab ea impedientur sidera. Tantulum impedimentum motus , tantulam sc. resistentiam aetheris largiri possumus mobilibus sine incommodo , ut quibus antea etiara propter propriam corporum materiam aliqua resistentia largienda est, ut infra patebit. Et quid si nuHa sit concedenda aetheris resistentia? cum credibilius sit, aurara aetheream, quae proxime globum mobilem circumstat, comitari globum ob sumraam limpiditatem.

II. De loco Solis in centro mundi.

Quibus vero argumentis astruis, Solem in ipsissimo mundi centro situm esse? Horum aliqua suppeditant nobis vetustissimi Pythagoraei et philosophi Italici apud Aristotelem Jib. II. de Coelo cap. 13, et desumuntur a dignitate tara Solis quara loci, et a Solis officio in mundo vivificandi et illuminandi.

Dic primum argumentum a dignitate. Sic habet ratiocinatio Pythagoraeorum ad verbum cx Aristotele: corpori dignissimo et pretiosissimo digniorem etiam locum deberi. Jam vero Solem quidem (pro quo ipsi ignis vocabulo sunt usi, ex instituto sectae occultantes sua dogmata) digniorera esse Tellure, totiusque raundi pretiosissiraum et

dignissimum, ut paulo ante ostensum. Atqui superficiera et centrum seu raeditullium esse binos sphaerici termlnos. Horum igitur alterum Soli competere: non vero superficiem, nam id corpus , quod est totius raundi praecipuura , debuisse omniura maxirae custodiri, centrum vero aptum ad hanc rem esse, quod ideo Jovis custodiam appellitare soHti sunt. Itaque non esse par, ut TeUus in medio sit, Soli enim illum locum corapetere, Tellurera vero annuo motu circa raedium ferri.

Quid respondit ad hoc argumentum Aristoteles? 1. Dicit illos sumere inconcessa, scil. idera esse raedium et raagnitudinis (hoc est sphaerici) et rei (h. e. corporis mundani) et ipsius adeo naturae (h. e. inforraationis seu vivificationis). Atqui ut in aniraalibus non sit idera mediura et vivificationis et corporis (cor enira intus quidera est, at non aequaliter ab extrerais abest), sic etiam de coelo cogitandum, neque metuendum incoluraitati totius universi, aut praesidium ad centrum collocandum: quin potius quaerendum, illud cor mundi seu medium vivificationis quale corpus sit et in quo niundi loco situm. 2. Vult ostendere dissirailitudinem raedii naturae a medio loci. Illud enim mediura naturae, seu illud dignissimura et pretiosura corpus habere rationem principii: loci vero medium esse potius ultiraum, in quantitate metaphysice considerata, quam primura aut principiura ejus. Quod enim est quantitatis medium, hoc est intimum, id finiri seu circurascribi, terrainos vero id esse, quod finit seu circumscribit. Jara praestantius et dignius esse quod exterius ambit, finit et concludit, quam quod intus terminatur: nam materiara inter ea esse, quae finiuntur, terrainantur et continentur, formam vero seu essentiam creaturae cujusque esse de numero eorum, quae finiunt, circumscribunt et coraprehendunt. Ita putat se probasse, Soli (seu ut ille intellexit, igni Pythagoracorum) non tam medium mundi locum competere, quam extremitatera.

Quomodo tu diluis hunc Aristotelis elenchum? 1. Etsi verura est, non in omnibus creaturis minimeque in animalibus id esse in totius molis medio, quod est totiu.s creaturac praecipuum, at cum de mundo disputaraus, nihil est vcrisimilius hoc ipso. Nam figura mundi rotunda est, animalis non item. Ouia cum animalia instrumentis egeant extra se porrectis, quibus terrae insistant, super ea moveanlur, cibum, potura , species rerura sonosque ab extra exceptos intra se recipiant; mundus c contrario solus est, nihil habens extra, se ipso nixus ct qnoad totum immobiiis, ipse solus omnia: causa itaquc nulla est, cur cor mundi sit alibi, quam in medio, ut id, quod est (cor scilicet), esse possit omnibus mundi partibus extimis aequaliter, quippe ab aequali undique intervallo. 2. Porro quod jussit quaerere, quodnam corpus sit illud totius universi

praeeipuum, turbatus quidem est aenigmate Pythagoraeorum, existimans illos ignis elementum pro praecipuo venditare; non raale taraen jussit. Et nos igitur, consilium Aristotelis secuti, Solem eligimus, non adversantibus nec Pythagoraeis in sensu suo mystico, nec ipso Aristotele. Quem Solem dum quaerimus, quo mundi loco sit situs, Copernicus coeli peritus nobis mediura indicat, ceteri, qui alium ejus ostendunt locum, non coguntur ad hoc argumentis astronomicis, sed aliis quibusdam ad speciera raetaphysicis, ex Terrae ejusque loci conteraplatione ductis; quorum arguraentorum aestimatio nobis cura iliis est coramunis, et quibus non indicant, scd quaeiunt ipsi quoque Solis locura. Dum igitur, quaerentes locum Solis in mundo, centrum invenimus mundi, faciraus hoc aequo ipso Aristotele, nec hic ejus elenchus est contra nos. 3. Quod vero centro vilitatera adstruit Aristoteles, Pythagoraeis directe contradiccns: facit id praeter figurarum naturam praeterque considerationera earura seu georaetricara seu raetaphysicara. Nara supra libro prirao centrura sane non ultiraura erat in sphaerico, sed ejus oranino principium geneseos mentalis aequabilissimae, gerens in S. S. Trinitatis adurabratione. Dei Patris, quae prima personarum est, similitudinera. 4. Denique physice aestimans ea, quae sunt georaetrica, possit alicui videri non congrue facere, nisi quae hic de materia et forma disputat, ex ipsa schematum geometricorum consideratione per analogiam quandam transsurata essent. Vere enira in quantitatibus solidis interna corpulentia, quaquaversum patens aequaliter nec se ipsa cujusquara figurae particeps, genuina est imago materiae in rebus physicis; externa vero corpulentiae figura ex superficiebus certis composita, terrainantibus soliditatem, repraesentat in rebus physicis formara. Itaque concedatur illi sane comparatio haec, sed ex qua apparet, ipsum ludere aequivocatione raedii: cum enim de intimo sphaerici puncto dixerint Pythagorici, omne spatium intra ipse superficiera coraprehensum intelligit voce medii. De spatio igitur concedenda est illi victoria, sed inutilis, de centro enim totius spatii medio vincunt Pythagoraei et Copernicus. Nam etsi raediura, ut est spatium, non raeretur nomen termini, at meretur, ut est centrum, quo respectu maxirae est accensendura forraantibus et terrainantibus, cura supra libro primo centrum fuerit origo geneseos sphaerici, raetaphysice expensae.

Proha ab officio Solis^ centrum ei deberi. Id partim jara est factura in dissolutione elenchi Aristotelici. Nam 1) si totus mundus, qui sphaericus est, indiget Solis lumine et calore aequaliter, optimura igitur Solera in raedio esse, unde aequaliter

Documentos relacionados