• Nenhum resultado encontrado

Homo unus absque corde, tu consideras Tecum haec itura num sepulchri ad aggerem?

No documento Luís da Cruz, Teatro. Tomo II: Vida Humana (páginas 119-126)

SCAENA VI : P OLYPVS , V ITA H VMANA

VI. Homo unus absque corde, tu consideras Tecum haec itura num sepulchri ad aggerem?

Cuinam relinques, ni prius te deserent? PO. Has cogitare nolo maestitudines. 2275 VI. Aliquando sentis esse moriendum tibi?

PO. Me mentione mortis, o ne territa. VI. Quae comparasti quos ad heredes iubes Post funus ire?

PO. Quaeris? Ad manes meos. VI. Insaniam demiror insanissimam. 2280 Tuine manes indigent pecuniae?

Vteris auro mortuus?

PO. Cur enecas? [p. 201] Homini relinquam nemini. Funebribus

Mecum recipiet unus exequiis locus. Quin addo prudens, et sciens: si quempiam 2285 Scissem futurum reculae heredem meae,

In litus issem, ut inde iactarem in mare, Superdedissem et me obruendum fluctibus. Concrepuit? Harpagatur, accurro, uale.

O auri habendi sacra quam multos fames 2290 Tuis auaros illigasti retibus!

Cura angis animum inutili mortalium, Flammaque pectus execranda concoquis. Miser ille multis Polypus uiuit modis, Non quod laboret pauper ob pecuniam, 2295 Sed tanta in auri copia, quod nesciat

Vel se iuuare, ferre uel egenis opem. Iam cur dolebit ille? Cur grauiter feret, Si profuturum res suas aliis sciat? Sine calamitate quis calamitosum senem, 2300 Et sine miseria miserum auarum non uidet?

Tortore peior ipsa cogitatio Affligit. Hinc die harpagari cogitat, Hinc semisomnis nocte fures somniat. Diffidit adeo, ut nec quidem fidat sibi. 2305 Medicina talem quae auferet dementiam?

Documenta mentem nulla restituunt. Mali Damnis coacti errare se tandem scient. Nocuere noxam quando, noxae obnoxii Dedantur omnes. Scelera non placent Deo. 2310 Humana uitiis Vita cur laetabitur?

[p. 202] SCAENA VIII : DORIO,puer auari;PAMPHAGVS;SYCOPHANTA

DO. Age ut te docui: daque hodie promptum mihi. PA. Vt promptus aurum praeder? En promptissimum. DO. Ne uoce, uultu, neue gestu corporis

Ostende qui sis. Sed face modestissimum 2315 Meum te auunculum, quasi recens ueneris,

Vt me sobrinum nempe conspiceres tuum.

PA. Haec tu? Arte fraudis fallere, innatum est mihi. At ante limen Vita: Vae misero!

DO. Tace. A Polypo discedit.

PA. A nobis uelim. 2320 DO. Auarus illi, uideo, non placuit senex.

En ut recedit maesta uultu cernuo. PA. Mihi talpa fuerit.

DO. Finge te frugi et bonum. PA. Modestiam oris ergo contempla mei: Ceruice flecto leuiter obstipa caput. 2325 Collum quibusdam non placet censoribus

Sublime, rectum, liberale, uiuidum. Laudatur umeris inclinatum, et pendulum. Oculorum acumen frango. Quid modestius? Compono totum memet, incedo hoc gradu 2330 Tamquam per urbem sacra Romanus feram.

Nasica, ciuis indicatus optimus.

DO. Sycophanta, cur es tam bonus ad hypocrisim? Stude opinioni, plurimum lucrabere.

PA. Studebo, auarum si tuum fefellerim. 2335 Nam quaestuosam rem ferunt hypocrisim.

DO. Aliis sagax impone, qua malis uia. Capiundus iste commodi specie est uiri. Esse sycophantam namque si te olfecerit, Persona quae nunc prodis ut comoediae 2340 Lepida, et iocosa: mox redibit forsitan

In luctuosam, qualis est tragoediae.

PA. Spes harpagandi Pamphagum fraudes docet.

DO. Age, cardo stridet obseratae ianuae. [p. 203] PA. Compono. Sequere me, sobrine, auunculum.

SCAENA IX : POLYPVS,DORIO,PAMPHAGVS

2345 PO. Si noceo, quaero cui noceo mortalium Tenacitate. Solus officio mihi.

Si nil haberem, me alter homo aleret? Haud puto. Ita sibi quisque consulit, non alteri.

Sua nemo quando mittit ad me prandia, 2350 Taceant. Tacerent pauper ut si uiuerem

Et ostiatim quaererem uictum mihi. Vagatur auri fama ob inuidentiam; Ex beneuolentia afferunt nil consili. Mihi rem maleuola mente quisquis inuidet. 2355 Illi dolendo torqueantur ilia.

Colare digitis non licet pecuniam, Quasi lutulentam linteo coles aquam. PA. Deglutietur tota, non liquabitur. PO. Nec stolidus adeo insanio, quin sentiam

2360 Quo pergat horum, qui inuident, oratio. Habeant. Habendo, non recuso uerbera De more nexi ferre mancipii, manu Si liberali res suas effuderint.

PA. Catus est; in ista classe pone Pamphagum. 2365 DO. Hic esset, o si Dorio.

PA. Quid fabulor? Accrescat aurum quousque sit fastidio, Fastidio esse si tamen cuiquam potest. Me parciorem redderem, quam sum modo. DO. Obliquus en nos respicit, ne te moue.

2370 PO. Satisne emisti obsonium e sententia? DO. Tua, an mea?

PO. Sceleste, cur interrogas? Quasi tuam emendo sis habiturus, non meam. DO. Ideo, Ere, dixi: namque non satis scio Illi, an macelli perduelles publici

2375 Pretia esculentis aequa rebus augeant. [p. 204] PO. Decumane nequam, intellego unde nequior

Hodie obsonando euaseris: pecuniam Decumes ut istac arte. Mendacissimus Emisse dices carius. Minime hoc feram. 2380 DO. Angina fauces ne tuas oppresserit,

Si uera loqueris, impedito gutture. Nil ex coempto prandio ligurias, Si suspicando falsa comminisceris. Ego mentiendo, de tuo detraxerim? 2385 Hinc mox iturum nouerim cum te in forum,

Interrogantem singulos quanti emerim. PO. Quod pertimescas, et meam praesentias In hisce rebus cautionem, gaudeo.

PA. Exactor est acerbus.

PO. Heus quid mussitas? 2390 Rerum ante nostras uel quid expectas fores?

PA. Laudo quod isto decipi a puero caues, Ne seruulorum callido ingenio siet

Ementiendo saepe qui fallunt eros. Etenim quaternis empta solis assibus,

2395 Dupli aestimando nempe, tantundem clepunt. PO. O, es mearum partium, saluus sies. DO. Mirare, porro; censor est, quoniam mihi Vtpote parentis frater, est auunculus.

PO. Illi sobrinus?

DO. Nempe.

PA. Quid tum postea? 2400 DO. Ad te ut ueniret, precibus obtinui meis,

Ac nosset ipso ex ore quo cum uiuerem. PA. Tibi quod sobrinus seruiat tam gaudeo, Quam si meis maneret heres praediis. Frugalitatis fama hoc affert gaudium: 2405 Ex te esse frugi discet. En stipendium

Quo opto, bonus ut euadat ab ero bono. PO. Hominem arbitror uidere quantiuis pretii. PA. Oblectat ut me sancta parsimonia, Parcis ita uiris memet addico lubens.

2410 PO. Quod parcus etiam uictites recte facis. [p. 205] Vectigal amplum crede parsimoniam.

DO. Quia genio et ingenio ad te accedit proxime, Ad me propinquitate, quam primum iube, Vt rebus ex his cena fiat omnibus.

2415 PO. Hoc flagitabis impudens? Nescis larem Patere nostrum nemini? Sacerrimo,

Idque obstinatum iure iurando mihi? DO. At non erat animus ille iurandi tibi, Bonis, opinor, qui repugnat moribus. 2420 Hoc demus etiam, forte iurasses modo,

Nullo ista uinclo forma iurantem ligat. PO. Sic religionis soluis obstrictam metu Pacator o habende conscientiam? Age uideamus, quos uocas mores bonos? 2425 DO. Praebere cuiuis hospitii mensam, et larem.

PO. Se Polypvs praebere non uult hospitem, Nemo quoque quaerat hospes esse Polypi. PA. Non ero molestus, parce: nam si non licet Cenare nobis cum sororis filio,

2430 Patebit hac in urbe diuersorium.

PO. Laudabo, namque tempori te accommodas, Videsque quod persona, quod poscat locus. PA. Ideo repulsam non graui hanc animo fero. PO. Oculo annuisti? Quid sobrino praecipis? 2435 PA. Ne scilicet repulsa sit molestiae.

PO. Retortus ille, Dorio, haud oculus placet ; Sycophanta ab illo uisus est signo mihi, Quem tu dolose fingis esse auunculum.

Quemcumque nunc mentiris, abscedat procul. 2440 DO. Te lapide duro duriorem, quis feret?

Hominem propinquum non satis fuit tibi, Hac expulisse barbara proteruia,

Virum sed illa praeditum modestia,

Mente sycophantam suspicaris improba? [p. 206] 2445 Me uero fraudis architectum nominas?

PO. Quid ais?

DO. Erum te aio intolerabilem. PO. Hoc os aperies?

DO. Aperiam.

PO. Dic clarius. DO. Nego ferre posse me hasce contumelias. PO. Committis, improbe, unde iure uapules. 2450 DO. Cohibeto tute: Pergis? Heus faciam tibi.

PO. Minaris?

DO. Etiam. Nam coempta in prandium Erit aestimatio litis, ac iniuriae.

PO. Polype, senatum consilii in cor conuoca. Si restitantem iratior percusseris,

2455 Fugiet, relinquet et domi ieiunium. At dissimulando saepe proficiunt eri. Dorio iocabar.

DO. Iste non placet iocus. PO. Cur uapulabis? Causa non subest.

DO. Tamen Domini lubido me absque culpa accusitat. 2460 PO. Non. Immerentes nemo uexat aequior.

DO. Iurato.

PA. Iuro non nociturum me tibi. Ostende quae a foro domum exportaueris. DO. Fruere uidendo.

PO. Non rogo quanti emeris, Acerba ne sit nostra diligentia

2465 In exigendo.

DO. Perge, si uis, exige, Vnius oboli noxa non erit tibi.

PO. Ingredere. Quantum sat mihi, para et tibi, Opipare, ambo obsonium cenabimus.

Epulone nobis tertio non est opus. 2470 DO. Ne sit. Quid aliud?

Habeo platea in proxima negotium. Ad te celer redibo, cum transegero. DO. Numquam redieris.

PO. Quid?

DO. Cito ut redeas. PO. Fores Conclude. Pande nemini mortalium.

2475 DO. Si quis manu pultauerit?

PO. Mando, tace. DO. Veniente te tacebo?

PO. Sic iubeo, tace. DO. Memineris imperare te silentium.

PO. Quasi tu silere noueris. Mando, tace. [p. 207] Vectem duabus adde transuersum seris.

2480 Perge in culinam. Credo tam puero malo, Quam credidissem furibus nequissimis. Etiam obseratas claue concludam fores, Intus, forisque sit aliqua ut custodia. Nam penitus arcet nulla fures cautio. 2485 Seruiret utinam quisque dumtaxat sibi,

Neque indigeret seruulis. Quam uiueret Curis solutus! Namque si seruis tibi, Omni manebis liber a molestia. Non est quod animo suspicace fluctues, 2490 Quando ipse tumet emptor in forum uenis.

Opera aliena, non tua, si res emis, Nil suspicaris integra factum fide. Id uexat et perducit ad suspendium. Puero carerem, prae metu cor anxium 2495 Non palpitaret. Palpitat, sicut solet

Micare, quando qui latebram ingressus, timet Ne captus, inde compeditus exeat.

Feruntur esse quos uocant Aquilegios, Oculis acutis adeo, ut adspiciant humo 2500 Venas aquarum conditas. Quid si puer Par fuerit auro detegendo? Vae mihi! Sentio? Quid hoc est? Percipisne Polype Terram moueri? Nil id est: paucis crepat Succensa lignis flamma. Festinus uolo 2505 Citus ut reuisam quae domi fecit puer.

SCAENA X : PAMPHAGVS,sycophanta;DORIO

PA. Quae cogitabas laetus aude, Pamphage. Vicisti auarum. Curre. Sentin’, Dorio? Dorio excitare.

DO. Pulsat ecquis?

PA. Pamphagus. Abscessit, et occlusit claue ianuam,

2510 At aperietur.

DO. Cardines impellito. [p. 208] PA. Eia labefacto.

DO. Viribus conitere, Vmerisque pelle.

PA. Quam resistunt! DO. Ocius Peragenda res est, ille namque ocissime Eo, ubi cor habet, redibit. Heus?

PA. Intellego. 2515 Nitendo nil proficio. Quid das consili?

DO. Irrepe per parietem hamatis unguibus. PA. Immo absque pennis euolare me iube. DO. Tua nil repente excogitat solertia? PA. Ciuis alicuius ligneae hic scalae iacent. 2520 Vin’ applicari?

DO. Fur es, ac interrogas? Affer: per ipsas huc te mitte tegulas. PA. Dum res peragitur Caelites in nos boni, In illum iniqui, tibias frangant seni,

Huc ne uenire possit. Eia Dorio.

No documento Luís da Cruz, Teatro. Tomo II: Vida Humana (páginas 119-126)