• Nenhum resultado encontrado

Indigne misera multis accusor modis, Perpessa plurimorum contumelias,

No documento Luís da Cruz, Teatro. Tomo II: Vida Humana (páginas 57-61)

ACTVS PRIM

VI. Indigne misera multis accusor modis, Perpessa plurimorum contumelias,

Linguae procacis experta petulantiam. 85 Vbi quid calamitosum accidit, mox audio

Hominum querelas. Me lacessunt improbe Onerantque capti mente mille iniuriis. Adduntque tandem opprobriis coronidem: Homini dedisse hoc scilicet diuos boni,

90 Aliquando tandem quod mori concesserint. [p. 130] Verum ut misera sim haud tam faciunt mores mei,

Quam deploranda nequitia mortalium, Improbitas animi, et neglegens socordia. Conuicientur. Ergo ne immerito mihi 95 Sed damna, merito quae ferunt, tribuant sibi.

Humana Vita dicor. Id causae est mihi, Nihil alienum, quod sit humanum, ut putem. Rerum dolere turbulenta tristium

Euenta, sane non meum negauerim. 100 Est quippe fragili sensus hoc in corpore.

In prosperis gaudere laeto gaudio, Sperare laeta, maesta pertimescere, Non dedecere me sapiens quisquam putat. Aduersa ita accipere, ut animum despondeas. 105 Iucunda sic amplecti, ut ipse insanias,

Ita rebus inhiare, omnis ut spes, ob moram, Animo aestuanti gignat aegritudinem,

Aut denique tristem, ita metuere euentum mali, Vt si accidat, intereas: nemo, nisi excors, mihi 110 Adscribat actor. Vestra sunt haec crimina;

Vestri animuli, non est mei imbecillitas. Tot ideo uestris prouocata iniuriis, Hodie in theatrum prima me lubens dedi Vt, lite contestata, perspicuum omnibus 115 Maneat, an homines miseri sint uitio meo

An hominum culpa ego sim infelicissima. Nam quidquid est acerbum, et intractabile, Fortassis ideo est, quod mihi paucissimi Vltro acquiescunt. Namque si acquiescerent, 120 Peccata fugerent ut uenenum uiperae

Et damna rerum auerterent prudentia. Aut si nequirent praeuidendo auertere, Patienter animo sustinere pergerent.

Vbi nequeo cauendo malum, obsistere, [p. 131] 125 Ibi perferendo, quaero praesidium mihi.

Tolerantia est malorum propugnaculum, Contra et procellas portus infestissimas, Diuturna docuit ut me experientia. Labem parentis mitto primi noxiam, 130 Vnde est origo infausta nostri sanguinis;

Mors unde acerba regnat in nos exules, Omnisque creuit unde poenarum seges. Quo me fatebor semper infirmam malo. Tamen Agnus ut caelestis antiquum scelus 135 Moriens piauit, atque ab orbe sustulit,

Ego salutem consecuta, restito,

Quantumque possum, non ministro fomitem Paleis relictum, conor at restinguere, Caeli iuuantis roborata uiribus. 140 Pueritia enutrita sanctis legibus

Adolescet, ac abibit in uirum bonum. Quem si senectus grandiorem exceperit, Iterum uidebit orbis Heroas sacros, Quorum beauit uita solitudines, 145 Paulos, Macharios, et nouos Antonios.

Verum magistri dentur exemplo mali Ipsi, et parentes ante puerorum nefas Quodcumque patrent ora; tum procliuitas Accedat ipsa, nemo quam monitor premat. 150 Mala inter alitum multa, quem speres bonum?

Morum soluta legibus licentia, Opinionum flebilis peruersitas,

A ueri abhorrens semita sententia, Recti ac honesti exosa pulchritudinem, 155 Impleuit orbem flagitii, et libidinis.

Adhaec anhelat quisque praeceptor sibi. [p. 132] Accedit ultra feruor insolentiae,

Ambitioque immodica honoris, quae nunc duo Portenta regnant. Ergo cum multa appetant, 160 Nihil assequantur, intabescunt aspera

Homines repulsa, tum mare, ac terras suis Implent querelis. Ipsa quid uerbis moror? Pro me loquantur flagitia mortalium.

SCAENA II : PHILAVTVS pater,CHARISTVS filius

PHI. Vt me tulisti, parca Lusitania, 165 Non extulisset ille diues Adria

Celebratus olim, cuius extremo in sinu Venetum superba patria attolit caput! Vbi sola uirtus ciuium Rempublicam Tuetur illam, legibus saluam suis ! 170 Vbi nemo fortis gloriae fructu caret,

Aut in Senatum lectus, aut exercitum Legatus alios hostium in fines, agens. Venetus fuissem! Quid? Reor me principem Vrbis creassent, classis imperium aut darent, 175 Turcam ut fugarem copiis naualibus.

Fortasse ab illo non secundus Doria. Fuit profecto sed mea infelicitas,

Natale quod Philautus hoc habeam solum In quo iacemus nobiles inglorii,

180 Belli, togaeque perditis honoribus, Quos abstulere nempe qui non sunt uiri. Et is potitur rerum, quem tollit fauor, Non merita uitae. Quare priuatus sequor Oblectamenta honesta, quae si publica 185 A dignitate distant, constant proprii

Arbitrii sententia: sic sum mihi,

Volo ut fuisse, quando animo placeo meo. [p. 133] Gnatum habeo praeterea, quem eduxi a paruulo

Amore magno, cui lubet quantum licet. 190 In eo me oblecto, atque eccum, Gnate, respice.

Tibi plurimum indulgeo.

CHA. Scio.

PHI. Et indulgentiae Nec hactenus paenituit, nec tu feceris,

Vnde hunc paeniteat tam beneuolentem patrem.

CHA. Ego fecerim, qui te plus quam hosce oculos amo? 195 PHI. Ita, gnate, uero?

CHA. Ita etiam dico mi pater.

PHI. Orabo superos te ut habeam superstitem. CHA. Habebis.

PHI. Equidem spero, mi fili, fore. CHA. Id etiam mihi uotum est ut tam blandum patrem, Aetate maior, omnibus officiis colam.

200 PHI. Ego dum adulescentiae annos contemplor tuae, Et ingenitum amorem meum erga te, obsequi

Malo tenerae naturae, quam illam cogere. Qui disciplinae subiciunt pueritiam Seueriori, saepius ingenium trahunt 205 In deteriorem partem; namque territant

Acerbitate uocis, et saeui minis,

Virgisque, tristem pectori infigunt metum. Puerilis aetas hisce compressa at malis, Ignaua propter redditur formidinem, 210 Audetque magni postea omnino nihil.

Nascuntur aut si duriores indole Aliqui, magistros qui ferant asperrimos, Hi uapulando euadunt audacissimi. Quibus, dolorem cum coeperunt spernere, 215 Nec uerba sunt formidini, nec uerbera.

Hinc ualida radix serpit impudentiae, Cuicumque sceleri patefactura ianuam: Nec obstat amnis peruadenti imperuius, Nec mons niuosus, nec procellosum mare;

220 Nec frigus hiemis, nec calor caniculae, [p. 134] Fames nec ipsa contumacem molliet

Genium, ut sequatur, cuncta durus sufferet. Proinde continere te malo pater

Benignitatis laude, quam uirgae metu, 225 Vt sponte facias, quae probent omnes tui,

Studeasque par referre: quod spero quidem. Sane referes, Chariste, cum gnatus mihi

CHA. Amplector hunc amorem, laudo industriam 230 Praestantiorem, ad educandos liberos.

Nam caritate melius institui doces Formidolosae quam graui ferulae metu.

SCAENA III : VITA HVMANA,PHILAVTVS,CHARISTVS

VI. Audisse laetor quae Philautus euomit.

No documento Luís da Cruz, Teatro. Tomo II: Vida Humana (páginas 57-61)