• Nenhum resultado encontrado

Meditatus attulisti huc hanc sententiam? Inertiae te dedis insultissimae,

No documento Luís da Cruz, Teatro. Tomo II: Vida Humana (páginas 87-95)

SCAENA IV : P HILOTIVS , V ITA H VMANA

VI. Meditatus attulisti huc hanc sententiam? Inertiae te dedis insultissimae,

1185 Loquerisque tamquam Doctor ex Academia. Quid si putarent ceteri exemplo tuo

Ita moderari sese, ut urgerent nihil, Sed quaeritarent otiari desides? Existimasses esse felices?

PHIL. Ego 1190 Lubenter alios placita complecti sino,

Quaecumque laudant. Seruo quae didici mihi; Philosophiam complector hanc parabilem. VI. Nugamur? Eia corpus ac animum para. Aliis labora, perge, cessasti diu.

1195 Ex hoc docebo fugere desidiam die. Deus actor orbis huius et uitae, nihil Sinit otiosum. Solis Orientis uices, Ac Occidentis, mente non saltem notas? Inhibere currum quando uidisti retro, 1200 Aut commorari paululum? Quid sidera

Affixa caelo? Quid faces septem suis Orbibus euntes? Numquid affectant moras? Si lippus oculis non uides caelestia

Ad illa mentem uerte, quae coram uides. 1205 Anni nouantis se, uicissitudinem

Adspice quotannis partubus mirabilem, Fontes perennes, germinantes arbores, Properata cursu non represso flumina. Molli frueris ipse solus o

1210 Natum labori disce, non inertiae. PHIL. O dura Vita semper intractabilis! VI. Sum dura quotiens iure te coerceo.

Non tu Philauto crimini nuper dabas [p. 166] Animum tumente turgidum superbia?

1215 PHIL. Etiam arguebam liuidi inuidentiam, Abominanda est cuius ambitio comes. VI. Acerbus adeo carpis in amico mala, Obliuioni tradis omnino tua?

PHIL. Mea quae?

VI. Negabis otium, ac inertiam 1220 Tua mala, nullo iure censeri mala?

PHIL. Vt sint, quid ad Philauti sunt amentias? VI. Morbo laboras quo laborant plurimi: Sua uitia arbitrantur aut leuissima, Tergo locatam aut attinere ad manticam. 1225 Age ad laborem perge.

PHIL. Non possum.

VI. Potes. PHIL. Possum? Recede. Nolo.

Agitaberis nolendo. Nam durum est nimis Si quod facere iuberis, inuitus facis. PHIL. Iam sera mandas.

VI. Sero non est dum licet. 1230 PHIL. Ne punge.

VI. Pungo iure tardigradum bouem? SCAENA V : ORGESTES

ORG. Hoccine modo? Profecto grandibit gradum Stimulatus ille, uita quem fecit bouem.

Vtinam hebetasset prorsus illic spiculum. Stomachata ne si forte me petiuerit, 1235 Terreat acuti spiculi formidine.

Ad me reuertor: obuium sane dari

Illum arrogantem quaero quam frustra mihi. Illum superbum dico, cuius gratia

Operam labore non inani luserim,

1240 In hanc machaeram quando sumptifecerim Et sumptitabo, donec eliciam manu

Illo cruorem copiosum ex corpore, [p. 167] Solum quod anima uixit, ut me caederet.

Nec iubeat iras quisquam ut hasce molliam, 1245 Irascor etenim iure multo maximo,

Sit ira quamuis ista sumptuaria. Fortuna casu quo uolet, caulas trahat, Corrumpat agros, messem in herba perduat, Cremet tugurium: damna nil istaec moror, 1250 Iniuriam, hoste perdito, ulciscar modo.

Satis habeo bonorum, si me uindico. Ne larua persentiscat aduersaria, Humana nempe Vita, quae uelociter Consilia turbat, et praeuortit omnia, 1255 Iui deorsum per plateam proximam.

Reptaui in urbem rursus, et ueni in forum, Vt si inuenirem forte mercenarium Pecunia conducerem sicarium Qui facto in histoc adiuuaret. Non fuit 1260 Cui mea tuto crederem, compluribus

Etsi ad nocendum in ore parebant notae: Supercilia derasa, nasus acrior,

Acta super umeros inquiete lumina, Longe in priore tortiles labro pili, 1265 In mento acuti sarculi rostro pares,

Veste elegantes. Pendulo de baltheis Obambulabant ense praecincti. Papae! Exinde calceata me duxit uia

Ad loricati dorsa cliui. Constiti,

1270 Humili pariete pronus in Mondam; ilico Hinc arripui iter in impluuium Academiae. Habitu togatos plurimos uidi nigro,

Non sine cachinis hanc narrantes fabulam. [p. 168] Olim fuisse scilicet Conimbricae

1275 Quandam societatem gregis scholastici, Cui celebre uulgo nomen indiderat Palus, Hoc instituto rite solemnem: ut male Iniurosus si quis in quemquam foret, Multatus illo fuste, plagis solueret, 1280 Illius ordinis imperante Consule.

Sed obsoletam iam diu. Hic dolui nimis; Nam si uigeret, precibus orassem, ut mei Rationem haberent. Sed quis ille? Mauelim Videre miluum, aut coruum. Non istum peto. 1285 Etiam cauendum, miles hic ne me petat.

SCAENA VI : PAMPHAGVS, HELLVO;ORGESTES.

PA. Age; Pamphage, hanc rem; complicato pallium. ORG. Perdant latronem Caelites. Quid apparat? PA. Moneo seuerus hostis, ac interminor.

ORG. Sycophanta cur minaris? Hem! Suspende te. 1290 PA. Procedat hominum nequis hostis obuiam,

Vixisse nisi se iam diu arbitrabitur.

ORG. Ego uero natum me puto nuperrime. PA. Quicumque uiuus obuiam processerit, Pugnos uorabit.

ORG. Non uorabit, o mea 1295 Si tu machaera fida praestiteris opem.

PA. Vt dico, deierando sancte fecero: Facere est in animo, quod meis uerbis minor. ORG. Mihi est in animo denuo nil perpeti. PA. Iter relinquat quisquis occurrit mihi.

1300 ORG. Eo angiportu deuolem? Non est locus. PA. Habebit aliquod siquis hic negotium, Alio reperiet se capi in negotio.

ORG. Sine te negotiabor, heus, o bestia! [p. 169] PA. Certamen opto singulare. Prodeat.

1305 ORG. Certare nolo; prouocare desine. PA. Hic pugnus, ut ballista muros uerberat, Ita ora fractis uerberabit dentibus.

ORG. Ex uerberante, uerbero ut fias, precor. PA. Catapulta, cubitus: bracchium, phalarica. 1310 ORG. Adultero est hic natus Alcmenae ex Ioue.

PA. Districtus ensis, fulgur irati est Iouis. ORG. A fulgure illo uah! Domine nos libera. PA. Exerta porro sica, tempestas atrox. ORG. Nos domine ab illa tempestate libera. 1315 PA. Pes quem tetigerit, mortuum ad terram dabit.

ORG. Pes illa ne me tangat, alma sospitas, Aliqua in cauerna conditum Orgestem loca. PA. Cenaui opipare, uentris exegi famem. Ingente uideor robore alter Hercules. 1320 Augebit adulescentia has uires mihi,

Allecto quam mendaciis uanissimam.

Duo namque iuuenes proxime in quaestum meis Cessere capti maximum praestigiis.

Stulti! Charistus unus, alter Clitipho, 1325 Amboque certant prandium causa mei

Cras apparare lautius lautissimo.

Laniena quicquid uendit, et quicquid forum Venale praebet, hoc emunt sumptu pari. Ego deuorare certus, accedam lupus, 1330 Rabidamque mecum deferam cupediam.

Verum quis ille, quem modo adesse conspicor? Venisne lanius, an familiae huius coquus?

ORG. Neque laniorem, nec coquum quemquam uides. PA. Quid ergo cum machaera?

ORG. Quid? Sic res tulit. 1335 PA. Para os.

ORG. Quid? Ore non meo est opus tibi. [p. 170] PA. In hisce malis hosce pugnos imprimam.

ORG. Miserum miseriorem absque causa feceris. Me rebar equitem nuper, et quidam satis

1340 Aliquod ut ultra peius infortunium? PA. Quid fabularum stulte comminisceris? ORG. Vir o colende, uendo nullam fabulam. Gestae rei sed edo commentarios,

Quos nempe tergo fustis inscripsit meo. 1345 PA. Calamo solemus in papyro scribere.

Nugator hasce quid per ambages agis? ORG. Attende, uera narro, non nugas ago. Quidam superbus me cecidit pessume. Tergum huic papyrus, calamus at lignum fuit. 1350 Dedit hanc machaeram iniuriae acceptae dolor

Illi ut nocerem, qui mihi nocuit prior. PA. Euge, es mearum uir peritus artium! Quam laudo! Nescis ferre contumelias. Vim ui repellis. At uereri est consili 1355 Optata possis dimicando an consequi.

ORG. Adeone timidum credis?

PA. Audacem reor: Sed ille forsan arte pollet bellica,

Aut est lanista doctior gymnastico Gladiator; unde congredi ferro sciet.

1360 ORG. Et uulnere aliquis sanguis ex nostro fluit. PA. At ex aratro milites quamquam boni Aliquando facti comparastis gloriam Exercitatis arma, non tironibus,

Peperisse laudem constat. I nunc, et manu 1365 Acri machaeram stringe. Te gladio prior

Hinc inde caedet expedito, quam queas

Clypeare pallio inuoluto bracchium. [p. 171] ORG. Non sic in istoc uenio certamen rudis,

Vt digladiandi praebiturus sim locum. 1370 Verum repente maximo audax impetu Aggrediar hostem, sicut in circo ferox Demittit inclinata taurus cornua, Oculosque claudens obuios euiscerat. PA. Quid si anteuertet ille? Quid si uiderit 1375 Taurum uenire? Cedet in partem celer,

Et transeuntem feriet, ut fieri solet.

ORG. Animum profecto, quisquis es, cautum geris. PA. Sic sum: priusquam me offeram certamini, Attendo pugnae quale sit periculum.

PA. Addisce leges proeliandi Martias. Sat es ualente corpore; hac uires tamen Heus disciplina militari robora. ORG. Sed quis docebit?

PA. Ipse qui tecum loquor, 1385 Gladiator optimus.

ORG. Operam naua hanc mihi. PA. Nauabo. Ferrum stringe.

ORG. Stringo.

PA. Perbene. Nunc bracchio sinistro inuolue pallium.

ORG. Itane magister?

PA. Non sat haec industrie. ORG. Non me expediui gnauiter?

PA. Velocius 1390 Haec factitamus. Cerne quam ferrum cito

Denudo, quam me pallio communio Clypeatus. Vno tempore aut caesim seco, Vel in os acutam uibro punctim cuspidem. Age dimicemus ambo pugna ludicra. 1395 ORG. Eia, haud recuso.

PA. Tu caue.

ORG. Id curae est mihi. PA. Caput tuere.

ORG. Hem? Vulnerasti tibiam. PA. Nunc tibias defende.

ORG. Pulsasti caput. Heus o magister fallis.

PA. Haud intellegis Has esse partes hostis in certamine:

1400 Vt membra, quae renudat aduersarius, [p. 172] In illa ferrum mittat? In pugnam redi.

ORG. Redeo, sed heus tu! PA. Perge.

ORG. Nunc laeuum latus Nunc attigisti dexterum; en umerum modo.

Lanista, ferro parce: fregisti pedem, 1405 His pugna plagis ludibunda displicet.

PA. Certamen omne iure displiceat tibi, Si cum perito uenerit res ad manum. Facile peritus quippe mactabit rudem. ORG. Ergone tacebo? Sed malo tergum suo

1410 Fleuerit inultum?

PA. Ne tace, ne iniuria Affectus, illam perferendo deuora. ORG. Quid das remedii?

PA. Ipse qui ferrum uoro, Qui mando uiuos, esse quos escam uolo, Vindex tuebor ilico causam tui.

1415 ORG. Facies?

PA. Quiesce, rem tibi factam dabo. ORG. Facies?

PA. Profecto rem tibi factam dabo. Superbus ille quisquis est, secabitur

In tam minuta frusta caesus, aurium Vt sint reliquiae maximae pendentium. 1420 ORG. Ero beatus dicta si perfeceris.

PA. Facinus at istoc gratis audendum est mihi? ORG. Num gratis orbem liberauit Hercules? Imitare, quando proxime accedis manu. PA. Illo licebat Herculem esse tempore, 1425 Qui monstra clauae perdomabat ictibus.

Nunc nemo demptis militat stipendiis. ORG. Stipendium fortissimis, est gloria. Te praedicabo columen, et numen meum. PA. Non hoc inani uenter impletur cibo. 1430 Nisi das arator ut malignus, occide

Meritusque poenam ferto fustuarii. ORG. Malo uideri prodigus pecuniae,

Quam tam pudendam sustinere infamiam. [p. 173] Habe, haud inane porrigo marsupium.

1435 PA. Tua machaera rem patrabo. Porrige. Spectator eia sequere, patrantem uide.

ORG. Accipe machaeram, mi patrone, Caelitum Beneficio hasce ulturus insolentias.

PA. Tuine causa, stulte, quemquam caederem? 1440 Pulsandus ipse solus occurris mihi.

Sta, uapulato uerberabilissime.

ORG. Fallacis hominis ecce confidentiam? Me latro caedis? Quo miser fugiam?

PA. Mane. ORG. Tibi est eundum in maxime malam crucem. 1445 Mihi repetendum quam dedi pecuniam.

Mea o Machaera ablata per fallaciam! Iterum nouarum fio plagarum seges. Afferte misero, afferte suppetias mihi! 1450 PA. Contende uocem, nemo suppetias feret,

Aut antequam succurrat exossabere. ORG. Tua frangat ossa fulmen irati Dei. Hoc facinus atrox libero in populo licet? PA. Quodcumque libuit, id licebit Pamphago.

SCAENA VII : VITA HVMANA,PAMPHAGVS,ORGESTES

1455 VI. Adcurro. Quae uox me scelesta perculit? Sycophanta loquitur ore quam spurcissimo Quae nemo fando potuit expromere, Nisi qui impudente prodit ex isto grege. Nebulo sceleste, noctis atrae noctua,

1460 Hominem relinque. Propius accede. Huc uoco. Depone ferrum, iubeo. Da uinctas manus.

Tuum experiri debuit tergum meas. [p. 174] Hoc scipione turpe num frangam caput?

PA. Gladiator istis non solet frangi minis. 1465 Hinc scipionem tolle.

VI. Me toruo et truci Oculo tueris? Mene uisa destitit? Ille ille qui est exemplar impudentiae? Corruptor amens o iuuentutis, quis es? Exlex fruere uita, et arbitrio tuo 1470 Trahes nefando spiritum libidinis?

Tantum licere quod lubet, dices tibi? Sine lege uiuit, quis hoc uiuit modo. Age cur feruntur publico leges bono, Nisi ut libido legibus coercita 1475 Libere credat, nil sibi nisi quod licet?

Grates agantur sed Deo. Hoc regno nihil Tibi, tuaeque faecis hominibus licet. Auctoritate publica non officis.

Nequam nocebis clanculum, ut fures nocent. 1480 PA. Humana Vita, ne nimis dura obstrepe.

VI. Quid ais, lanista, scurra, mendax, histrio,

No documento Luís da Cruz, Teatro. Tomo II: Vida Humana (páginas 87-95)