• Nenhum resultado encontrado

PO. Aperi.

DO. Quis hominum?

PA. Polypus.

DO. Non audeo. PO. Aperire perges?

DO. Timeo.

PO. Quem mortalium?

DO. Te Polypum, imperasti nam silentium. [p. 210] 2575 PO. Silentium imperatum non ero uetat

Apertionem. Pande quam primum fores. DO. Aperire nequeo, namque discedens mihi Dixti, ut tacerem te reuertente huc quoque. PO. Dorio?

DO. Vocato saepe si uis saepius. 2580 Scio taciturum.

PA. Rumpor infelix mora. Sycophanta peruolabit, inuentum trahet. Puer impudens illudit interea mihi. Accede propius.

DO. Commorare paululum. Ollam amoueo, ne bulliendo diffluat. 2585 PO. Quid agis?

DO. Pitisso, non merum; nullum est domi Sed ius ab olla cocleari ligneo

Exploro demptum.

PO. Mitte, ne lude, o puer. DO. Habet ista conditura non multum salis; Modice, et parumper Indicum mordet piper. 2590 Ius arietinum uix croci mica inficit,

Tantum dedisti quippe, quantum deferet Formica pedibus moliens onus retro. PO. En fio supplex, Dorio: per omnia Quae cara ducis, oro, pande ianuam. 2595 DO. At pollicere cenulae partem bonam.

PO. Age quicquid olla condit, id facio tuum. DO. Aperio nunc, intra.

PO. Puer nequissime, Erum morando, ac irridendo, illuseris?

Vbi sum, sceleste, qui cruentas ab tuo 2600 Non reddo uirgas uerberando corpore?

DO. Si me tetigeris, huc uocabo auunculum. PO. Ellum sycophantam scilicet, quem finxeras Fratrem pudendae matris? O nequam caput! DO. Bona uerba! Mater nil tibi debet mea. 2605 PO. Debet, quod istoc peperit ingenio mei Animi dolorem. Egredere: pernocta foris; Impransus. Incenatus noctem dormies, Extra mearum nempe limen aedium, Quas aperiebas furi furacissimo.

2610 DO. Auaritiae domicilium, ac sacrarium, [p. 211] Me uentre inani pellis a tecto foras?

SCAENA XIII : PAMPHAGVS,DORIO,POLYPVS

PA. Compesce tute Dorio.

DO. Quid? Hic eras? PA. Vbi potius fuisse memet addecet? Ne dubita, auarus iste thesaurum foras 2615 Efferet, ut alibi condat, hoc certo scio. Meum quietus aure sermonem clepe. Ego hinc in aliquem uado speculator locum. Tu procul euntem consecutus adspice. Fortuna nos iuuabit, ac occasio. 2620 DO. En exit.

PA. Id uolebam.

DO. Abito, peruola. Quid quaeso tu sub pallio?

PO. Fidei tuae Meruisse dices, ut queam committere?

DO. Quamquam uelis tacere, quid portes, scio. PO. Mendacium aio more te loqui tuo. 2625 DO. Vin’ ut diserte quid feras, dicam tibi?

PO. Permitto.

DO. Defers pixidem symphoniae. PO. Quaecumque cernis illa diuinas puer. Sic est: quid aliud?

DO. Miror et me non iubes Fieri catellum?

DO. Vt emerear stipem, 2630 Me me inserendo uiminis per circulum.

PO. Lucrare panem, quando es huius ingeni. DO. Nemo ante te me docuit hanc artem. Canem Esse docuisti primus assuetum fame.

Adeoque doctum reddidisti, ut spe cibi 2635 Sit familiare ludicrum saltatio.

PO. Has mitte nugas Dorio, in tectum redi. DO. Quorsum?

PO. Satur, uidendum, an euades semel. Ollam relinquo penitus intactam tibi.

DO. Non credo.

PO. Cur non? Crede.

DO. Seruabis fidem? [p. 212] 2640 PO. Vt dico.

DO. At ibis postea infitias tuo De more.

PO. Nequam ludis? Haud nugas ago. DO. Abibo, abibo. Solus explebo famem. PO. Quo gentium migrabis, aut quas Polype Latebras habebis, in quibus condas tuum 2645 Cor, ac amorem? Ne qua surripiat nimis

Harpyia uereor. Siquis adspectat, caue. Oculos retorque, tolle sursum lumina. Ventum quoque extimesce: nam nares canum Aurae sagaces sentiunt uestigia,

2650 Quae praeda non relinquit impressa in solo. Tu, Terra mater, esto fida Polypo.

Tibi credo uitam: credo supplicium meum; Nam siquis harpagabit, is laqueum mihi Quo stranguler, deponat. Vt cor palpitat? 2655 Diuinat atrox forsan infortunium.

Age conde. Si quo detegente amiseris, Tandem miseriis exitum inuenies tuis.

DO. Vidi o tripudium! Gaudeo! Occultus sequar.

SCAENA VLTIMA : ORGESTES, solus

Tu quid negoti? Nil mi respondet senex? 2660 Omitte. Vadat. Res gere, Orgeste, tuas,

Male coniurasset, ut hodie me perderet Iniquior non esset, quam nunc est. Mea Vale machaera. Tam bene tecum uapulo 2665 Quam uapulabam sine te. Namque hostiliter

Dum me pararem contra Sycophantam, et alium Ellum Philautum cecidi quorundam in manus Qui costifragio addidere dentifragium.

Haec habeo cum machaera. Vae marsupio, [p. 213] 2670 Vae dentibus, uae tergo, uae misero mihi!

At quid remedii? Inhibebis iracundiam Orgeste? Minime. Te redde iratissimum. Vtinam Philautum pedibus arreptum traham, Cerebro ut cruentus spargat eliso uias. 2675 Fuste sycophantam tandiu uero dolem:

Donec sat esse discat e caelo Deus. At non facit Fortuna uoti compotem. Haereo. Nec opto quid aggredi nunc debeam. Animus machaeram expertus est inutilem 2680 Ideoque ad istam contulit se machinam

(Plebes eam uocare spingardam solet)

Eminus ut agerem, quod nequibam comminus. Eia esto tu felicior missa pila.

Modo hunc modo illum plumbea ambos traiice 2685 Apud inferos ut hodie hinc hospites cenatum eant.

Verum prius uidere uulcanum lubet, Qua per foramen intret exiguum uia. Fulmen Tonantis o repentinum Iouis! Reperisse monstrum tale credo Tartara. 2690 Seruauit aliquod Numen os equidem mihi

Ita uehementi retrocessit impetu.

Ne flamma barbam uereor et uultum cremet. Vtere ballista melius, Orgeste, tua.

Istam Diabolo tu relinque machinam.

[p. 214]

CHORVS TERTIVS Carmen Alcaicum, contra auaritiam. 2695 Ne fabulosum quaerite Tantalum

Per regna clari nescia Cynthii. Nutritur auris hic auarae

Prodigium furiale mentis;

Affusa mentum quae senis alluit, 2700 Hic unda puro diffluit alueo;

Hic ante frontem poma ramis Diuitibus fugitura ludunt;

Acerba fauces hic sitis aridas, Famesque torquent morsibus ilia. 2705 Non quod Falerna in uina desit

Et Siculas epulas facultas.

Nam mille plenam copia clauibus Arcam flagellat clausa pecuniae. Sed non auarus promit inde, 2710 Esuriem domiturus, assem.

Formidat arcam namque recludere, Seruaret intus ceu genus alitum, Clatris apertis quod repente Praepetibus secat alta pennis. 2715 Hinc pauper auro uiuit inutili,

Ac si fatiget dura necessitas, Vrbis coactum per plateas Indecorem petiisse uictum.

O mentis artae praua tenacitas! 2720 Humana damnas qua uice pectora?

Fortuna tecum comparata, Ingenio minus est maligno:

Quem nunc in alto culmine uiderat, Si fecit ima sede nouissimum,

2725 Pertaesa damni, rursus ardet In melius reuocare lapsum.

At sacra mentem quam semel occupas [p. 215] Auri cupido, perpetuo tibi

Seruire cogis, nec ferendas 2730 Das domino dominata, leges.

Haec prima lex est ne satur ambulet, Sed diues esca palleat indigens,

Intonsus incultusque uiuat Illuuie coopertus aeuum.

2735 Hac lege seruum, mox iubet alteri Parere: nullum subleuet, utilis Vt nempe quemquam commodando Aere sui memorem relinquat.

2740 Raptum in senectam ducit, auarior Vt uiuat albus crine, nigro Quam fuerat iuuenis capillo.

Quin ut sub ipso non lacrimabilis Fato recedat, dicere neminem 2745 Permittit heredem, suumque

Mancipium prohibet cupido.

Quem sic euntem mors inamabilem, Vt sera tandem ducat in exitum Nodo parato strangulatum 2750 Ex aliqua trabe mandat Orco.

Hic illa torret perpetuo sitis, Hic illa torquet perpetuo fames, Vt poena culpae iusta monstret, Proficiat quid auarus auro.

No documento Luís da Cruz, Teatro. Tomo II: Vida Humana (páginas 128-134)